- METAXA vel MATAXA
- METAXA, vel MATAXAut libentius olim scribebant, proprie filum vel sertam significat; unde lini metaxa, Lucilio, pro lini filo, quod σειράν interpretatur optimum Glossarium. Postea proprie et absolute, pro serico vel filo serico denotando sumi coepit. Procopius Persic. l. 1. Α῞υτη δέ ἐςτιν ἡ μέταξα, ἐξ ἧς εἰώθασι τὴν ἐςθῆτα ἐργάζεςθαι, ἥν πάλαι μὲν Ε῞λληνες μηδικὴν, τανῦν δέ σηρικὴν ὀνομάζουσι, Haec autem est metaxa, ex qua consueverunt vestem conficere, quam olim quidem medicam Graeci, iam vero Sericam appellant. Quemadmodum et πήνην recentiores Graeci absolute metaxam, h. e. sericum, vocant, cum Veteres, πήνην quodvis etiam filum et subtemen nuncuparent etc. Salmas. Not. ad Vopiscum in Aureliano c. 45. et ad Tertullian. dePallio. Inde Metaxarii, sericorum Negotiatores, in l. ult. Cod. de Pignor. Μεταξάριοι, Eclog. 2. c. 56.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.